- BALLOMER
- BALLOMERapud Gregorium Turonens. Histor. l. 7. c. 14. et 31. l. 9. c. 28. et Aimoinum l. 3. c. 61. falsum dominum seu Pseudoprincipem denotat. Ita enim Aimonius hic imprimis vocat Gundibaldum quendam e Graecia profectum, Chlotarii Regis filium se mentientem, sicque a Gunthranno Rege per indignationem appellatum, refert. Certe bal, veterib. Francis, falsus dicitur: unde balmond, falsus tutor: mundus enim tutor est. Crebrae quoque occurrunt Francorum appellationes in mir desinentes, ut Marcomir, Chlodomir, Ingomir, in quibus Princeps et vir eximiae dignitatis denotatur. Alludit ad vim vocis Auctor Vitae Baldomeri Subdiaconi, quem venerantur Lugdunenses die 27. Febr. cum exclamant: O vie rum beatum Baldomirum, in quo numquam dolus apparuit. Car. du Fresne Glossar. Vide infra ubi de Pseudoprincipibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.